SysAdmin: At theatri licentia

  SysAdmin has published this notice through Delta eSourcing

Notice Summary
Title: At theatri licentia
Notice type: UK4: Tender notice
Authority: SysAdmin
Nature of contract: Services
Procedure: Above threshold - Competitive flexible procedure
Short Description: At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent. actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. valuit tamen intercessio, quia divus Augustus immunis verberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur; ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret. 78.
Published: 02/09/2025 18:39

View Full Notice

UK-Wibblechester: Cucumbers.

Scope


Description: At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent. actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. valuit tamen intercessio, quia divus Augustus immunis verberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur; ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret. 78.
To view this notice, please click here:
https://test.delta-esourcing.com/delta/viewNotice.html?noticeId=976990330

Total value (estimated):


GBP 9,600,000 including VAT




Lots



Lot 54109/l/001 : Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a Galli oratione perinde offendit
Description: III. Id quo facilius facere possitis, dabo operam ut a principio res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis. C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura societatis et officia certi patris familias nosse posset; non quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra Sex. Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus. Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo impunius dicax esset. Qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam Naevius et trans Alpis usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingeni. Nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat. Nec mirum, si is qui vocem venalem habuerat ea quae voce quaesiverat magno sibi quaestui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent. Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat praeteribo.
Value (estimated):
GBP 7,200,000 including VAT
Contract dates (estimated)
01/10/2025 to 31/10/2025
CPV Classifications:
77314000 - Grounds maintenance services.
   
Contract can be extended:
No

Extension Date:


Delivery regions:
Not Provided
Award criteria:
Quality criterion - Name: Criterion 1 / Weighting: 1
Quality criterion - Name: Criterion 2 / Weighting: 2
Quality criterion - Name: Criterion 3 / Weighting: 3



Lot 54109/l/002 : IV. Cum annos iam compluris societas esset
Description: IV. Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino. Heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret. Quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit. Annum fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse. Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae. Ibi tum vir optimus Sex. Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur; eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos. Quia, quod virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul Naevius. Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur. Decidis statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.
Value (estimated):
GBP 1,200,000 including VAT
Contract dates (estimated)
01/11/2025 to 30/11/2025
CPV Classifications:
03221410 - Cabbage. 77314000 - Grounds maintenance services.
   
Contract can be extended:
No

Extension Date:


Delivery regions:
Not Provided
Award criteria:
Quality criterion - Name: Criterion 1 / Weighting: 1
Quality criterion - Name: Criterion 2 / Weighting: 2
Quality criterion - Name: Criterion 3 / Weighting: 3



Lot 54109/l/003 : V. Haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio
Description: V. Haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio. Nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset. Tum iste vir optimus vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico "optimus"—qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum. "Posterius," inquit, "ista videbimus," Quinctius; "nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod dixisti." Negat se alia ratione facturum; quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset. Destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit. Tum appellat ultro Naevium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex. Alfenum. Res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat. Itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
Value (estimated):
GBP 1,200,000 including VAT
Contract dates (estimated)
01/11/2025 to 30/11/2025
CPV Classifications:
03221270 - Cucumbers. 77314000 - Grounds maintenance services.
   
Contract can be extended:
No

Extension Date:


Delivery regions:
Not Provided
Award criteria:
Quality criterion - Name: Criterion 1 / Weighting: 1
Quality criterion - Name: Criterion 2 / Weighting: 2


   

Submission


Tender submission deadline: 03/09/2025 Time: 07:00
Submission address and any special instructions: https://flickr.com/northern-exposure
An electronic auction will be used: No
Languages that may be used for submission: English, Award decision date (estimated): 03/09/2025

Procedure


Procedure type: Competitive flexible procedure

Contracting authority


       BIP Solutions, PHYT-9166-NHCV
       300 Wibblechester Road, Addresslinetwolington, Wibblechester, G51 1DZ, United Kingdom
       Tel. +44 1412707652, Email: example@bipsolutions.com

Organisation type: REGIONAL_AUTHORITY
Devolved regulations that apply: None

View any Notice Addenda

View Award Notice